1 | lm|et caeli convexa per auras|lm Probus, Asper, Donatus dicunt, hoc loco 'per' bis accipiendum, ut 'adloquitur Iunonem per caeli convexa et per auras'. potest tamen esse epexegesis 'per auras, id est caeli convexa': nec enim aliud sunt aurae. dicit etiam quidam commentarius - Firmiani - 'convecta' legendum, ut sit ipsa convecta: quod difficile in exemplaribus invenitur. |