1 | lm|sulphurea nar albus aqua|lm in LX. Flaminiae est civitas Narnia in montibus posita, quibus subest Nar fluvius, qui Tiberino coniungitur. ideo autem dicit 'sulphurea Nar albus aqua', quia dum currit, est sulphurei coloris, dum hauritur, albi. et Sabini lingua sua nar dicunt sulphur. ergo hunc fluvium ideo dicunt esse Nar appellatum, quod odore sulphureo nares contingat, sive quod in modum narium geminos habeat exitus. |
2 | lm|fontesque velinlm ultra Interamnam sunt. nam ut diximus, vox furiae paulatim processit. |