1 | lm|perque ilia|lm 'hoc ile' et 'haec ilia' facit: hinc et Iuvenalis 'vis frater ab ipsis ilibus?' nam quod Marullus mimographus dixit 'tu Hectorem imitaris: ab ilio numquam recedis', cum de guloso diceret, adlusit ad civitatis nomen; nam 'ab ili' debuit dicere. bene autem ea loca vulnerata dicit quae statim mortem adferre non possent, ut domum rediret et esset causa bellorum: nam si statim periret, aut ipse aut vulneris auctor laterent. |