1 | lm|deus afuit|lm Allecto deum dicit, sicut de Venere 'descendo ac ducente deo': nam ut diximus, numina utriusque sexus videntur ideo, quia incorporea sunt et quod volunt adsumunt corpus. hoc autem non aperte ponitur, sed in subauditione. |
2 | lm|errantlm licet enim certum esset feritura, tamen bene 'errantem' dixit, quia non usquequaque semper certus est ictus: Horatius 'nec semper feriet quodcumque minabitur arcus'. |