monumenta.ch > Servius > 464
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 463 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 464

1 lm|furit intus aquai fumidus|lm id est aquae amnis: nec inmerito; nam potest esse et alterius rei amnis, ut 'fluvios videt ille cruoris'. hanc autem diaeresin Tucca et Varius fecerunt: nam Vergilius sic reliquerat 'furit intus aquae amnis' et 'exuberat amnis': quod satis asperum fuit. notandum quod in toto Vergilio non reperiuntur nisi quattuor diaereses, hoc loco, et in tertio, ut 'aulai medio libabant pocula Bacchi', et in VI. ut 'aurai simplicis ignem', et in IX. 'dives pictai vestis et auri'.
Servius HOME

bav1646.311 bnf7959.187 bnf7960.144 bnf7962.79 bnf10307.370 csg861.214 med221.268 uldBPL52.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik