1 | lm|fusos patiere labores|lm Probus de temporum conexione libellum composuit, in quo docet, quod cui debeat accommodari. ex quo intellegimus hanc quam fecit arduam esse conexionem: nam 'patiere' futuri temporis est, 'fusos' vero participium est praeteritum. dicit autem: patieris ut tot tui labores fundantur in cassum, id est in irritum cadant? incassum autem tractum est a cassibus, id est a retibus. |