monumenta.ch > Servius > 412
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 411 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 412

1 lm|magnum tenet ardea nomen|lm bene adlusit: nam Ardea quasi ardua dicta est, id est magna et nobilis, licet Hyginus in Italicis urbibus ab augurio avis ardeae dictam velit. illud namque Ovidii in metamorphoseos fabulosum est, incensam ab Hannibale Ardeam in hanc avem esse conversam. sciendum tamen ardeam avem κατὰ ἀντίφρασιν dictam, quod brevitate pennarum altius non volat: Lucanus 'quodque ausa volare ardea sublimis pennae confisa natanti' (Lucan. 5,553).
Servius HOME

bav1646.310 bnf7959.186 bnf7960.143 bnf7962.79 bnf10307.369 csg861.209 med221.267 uldBPL52.67

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik