1 | lmnachiis sese referebat ab argis|lm bene 'Inachiis'; non enim una est Argos. fuit enim et in Italia, quam Diomedes condidit, quae primo Argi, post Argyrippa, post Arpi dicta est. fuit et in Thessalia: Lucanus 'ubi nobile quondam nunc super Argos arant' (Lucan. 6,355). fuit et haud longe ab Athenis, quod a siti Argos dipsion dictum est. apud quos erat magna societas inter eos qui uno puteo utebantur: unde et fratrias dixerunt ἀπὸ τοῦ φρέατος, id est a puteo, quas tribus vocamus. et notandum quod, ubi bonus sequitur eventus Troianos, Iuno removetur: et congrue, quasi numen inimicum, quod praesens posset nocere. |