1 | lm|patri quos daedala circe|lm ingeniosa. et hoc fingit eam fecisse. tractum autem est de Homero, qui tales equos habuisse inducit Anchisen. et bene est compositum ad illud quod supra ait 'Troiaeve opulentia derit', ut Troianis nihil de prisca rerum copia deesse videatur. |
2 | lm|gente|lm autem de equis abusive dixit quod est hominum proprium. |