1 | lm|est mihi nata|lm male multi arguunt Vergilium quod Latinum induxit ultro filiam pollicentem, nec oraculum considerantes, quia Italo dari penitus non poterat, nec Aeneae meritum, quem decebat rogari. nam antiquis semper mos fuit meliores generos rogare: sic Terentius 'hac fama inpulsus Chremes ultro ad me venit, unicam gnatam suam'. Hesiodus etiam περὶ γυναικῶν inducit multas heroidas optasse nuptias virorum fortium. |