1 | lmndecores|lm decus decoris facit, sicut 'pecus pecoris, nemus nemoris' 'o' in genetivo correptum est: omnia enim in 'us' exeuntia neutra in genetivo singulari paenultimam corripiunt, excepto 'pelagus', quod Graecum est: unde et 'vulgeris' dicitur secundum regulam, licet de hoc nomine aliud auctoritati placuerit. decor vero decoris facit, paenultima in genetivo producta: omnia enim in 'or' exeuntia in genetivo producuntur, exceptis quinque 'arbor marmor memor inmemor aequor'. unde quaeritur 'indecores' a quo sit nominativo: ab eo quod est 'indecus' non potest venire, quia lectum non est et quia 'decus' neutrum regit genus, non masculinum. restat ut dicamus ab eo, quod est 'indecor', venire 'indecores', nam et lectum est. sed decor decoris facit producta paenultima, quam Vergilius corripuit. ergo aut systole est, aut certe dicimus huius nominis nominativum non inveniri, ut in multis nominibus fit: quod et melius est, nam systole sine exemplo fieri non debet. verecunde autem hoc dicit, sua coniunctione etiam ornari Italos. |