monumenta.ch > Servius > 207
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 206 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 207

1 lm|dardanus|lm Iuppiter cum Electra, Atlantis filia, Corythi regis Italiae uxore, concubuit. sed ex Iovis semine natus est Dardanus, ex Corythi Iasius. Dardanus profectus ad Phrygiam, Ilium condidit, Iasius vero Thraciam tenuit, ubi est Samos, quam Samothraciam nominavit: nam Iunonis alia est Samos insula. [quamquam civitas Thraciae, quae est in Cephallenia, Samo dicatur.] unde cum postea responsum esset 'antiquam exquirite matrem', et Aeneas Italiam peteret, profectus ad Thraciam est et Samothracas deos sustulit et pertulit secum propter originem matris: quod superius plenius dictum est.
2 lmdaeas phrygiae penetravit ad urbes|lm quia erat Ida et Cretae, addidit 'Phrygiae' ad discretionem.
Servius HOME

bav1646.306 bnf7959.183 bnf7960.141 bnf7962.77 bnf10307.366 csg861.190 med221.264 uldBPL52.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik