monumenta.ch > Servius > 206
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 205 <<<     >>> Versus 207

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 206

1 lm|auruncos ita ferre senes|lm apud veteres historiae hoc genus fuit, ut maiores natu ante acta posteris indicarent: quod hic indicat locus, Lucanus apertius, cum esset de Antaeo narraturus, ait 'cognita per multos docuit rudis incola patres' (Lucan. 4,592): quia adhuc nec annales erant nec historiae. Aurunci vero Italiae populi antiquissimi fuerunt. 'ferre' autem quasi cum ostentatione iactare.
Servius HOME

bav1646.306 bnf7959.183 bnf7960.141 bnf7962.76 bnf10307.366 csg861.189 med221.263 uldBPL52.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik