1 | lm|dicite dardanidae|lm aut ex veste eos Troianos esse cognoscit, quae erat propria gentium singularum; aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus famam, quae eos venire nuntiaverat, eandem etiam Troianos esse dixisse: unde infert 'auditique advertitis aequore cursum'. 'Dardanidae' autem, ac si diceret 'o cognati'. |