1 | lm|aurea coniunx|lm nam aliter versus non stat. et 'aurea' per ironiam dixit, ut 'egregia interea coniunx': 'coniunx' vero non quae erat, sed quae esse cupiebat, ut 'quos ego sim totiens iam dedignata maritos'. fabula autem talis est. Picum amavit Pomona, pomorum dea, et eius volentis est sortita coniugium. postea Circe, cum eum amaret et sperneretur, irata eum in avem, picum Martium, convertit: nam altera est pica. hoc autem ideo fingitur, quia augur fuit et domi habuit picum, per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. bene autem supra ei lituum dedit, quod est augurum proprium: nam ancile et trabea communia sunt cum Diali vel Martiali sacerdote. |