monumenta.ch > Servius > 194 > 188
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 187 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 188

1 lm|succinctus trabea|lm toga est augurum de cocco et purpura.
2 lm|ancile|lm scutum breve. regnante Numa caelo huius modi scutum lapsum est, et data responsa sunt, illic fore summam imperii, ubi illud esset. quod ne aliquando hostis agnosceret, per Mamurium fabrum multa similia fecerunt: cui et diem consecrarunt, quo pellem virgis feriunt ad artis similitudinem. dicimus autem 'hoc ancile' et 'haec ancilia', 'anciliorum' vero usurpavit Horatius dicens 'anciliorum et nominis et togae oblitus'. septem fuerunt pignora, quae imperium Romanum tenent: †aius matris deum, quadriga fictilis Veientanorum, cineres Orestis, sceptrum Priami, velum Ilionae, palladium, ancilia.
Servius HOME

bav1646.305 bnf7959.183 bnf7960.141 bnf7962.76 bnf10307.365 csg861.187 med221.263 uldBPL52.63