1 | lm|saturnusque senex|lm antiqui reges nomina sibi plerumque vindicabant deorum. ergo Saturnus rex fuit Italiae: nam et supra ait 'veterum effigies ex ordine avorum' et infert 'aliique ab origine reges'. hinc est quod apud Cretam esse dicitur Iovis sepulcrum. Gabalus etiam, Romanus imperator, Solem se dici voluit: nam Heliogabalus dictus est. |