monumenta.ch > Servius > 153
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 152 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 153

1 lm|augusta ad moenia|lm augurio consecrata. hinc paulo post illud est 'tectum augustum, ingens'. et nisi in augusto loco consilium senatus habere non poterat: unde templum Vestae non fuit augurio consecratum, ne illuc conveniret senatus, ubi erant virgines; nam haec fuerat regia Numae Pompilii: ad atrium autem Vestae conveniebat, quod a templo remotum fuerat.
Servius HOME

bav1646.304 bnf7959.182 bnf7960.140 bnf7962.76 bnf10307.364 csg861.182 med221.262 uldBPL52.62