monumenta.ch > Servius > 91
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 90 <<<     >>> Versus 92

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 91

1 lm|acheronta adfatur avernis|lm potestates quae sunt in Acheronte, ad quem per Avernum venitur. hoc autem ideo, quia Faunus infernus dicitur deus: et congrue; nam nihil est terra inferius, in qua habitat. hinc est quod eum Horatius inducit nocentem, dicens 'lenis incedas abeasque parvis aequus alumnis'.
Servius HOME

bav1646.303 bnf7959.182 bnf7960.140 bnf7962.75 bnf10307.363 csg861.176 med221.261 uldBPL52.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik