monumenta.ch > Servius > 51
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 7, Versus 51

1 lm|primaque oriens erepta iuventa est|lm per transitum tangit historiam. Amata enim duos filios, voluntate patris Aeneae spondentes Laviniam sororem, factione interemit: unde et 'erepta' dixit, quasi per vim. hos alii caecatos a matre tradunt, postquam amisso Turno Lavinia Aeneae iuncta est. 'fato' autem dicit voluntate: nam dii id fantur quod sentiunt, non ut homines, de quibus lectum est 'aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere'.
Servius HOME

bav1646.302 bnf7959.181 bnf7960.139 bnf7962.75 bnf10307.362 csg861.173 med221.260 uldBPL52.60