1 | lm|tendit iter velis|lm quia prout vela extensa fuerint, ita etiam cursus extenditur, in quo navis est iter. multi dicunt inproprie dictum quod ait 'tendit iter velis', multi nimium proprie. constat tamen secundum illud dictum quod ait supra 'flecte viam velis'. aliud est velis iter tendere, aliud per vela iter. quod si dicimus, bene procedit et 'tende viam velis', ut in ipsis velis ratio sit viae. |