monumenta.ch > Servius > 859
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 858 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 859

1 lm|tertiaque arma patri suspendet capta quirino|lm et tertia opima spolia suspendet patri, id est Iovi, 'capta Quirino', qualia et Quirinus ceperat, id est Romulus, de Acrone, rege Caeninensium, et ea Iovi Feretrio suspenderat. possumus et, quod est melius, secundum legem Numae hunc locum accipere, qui praecepit prima opima spolia Iovi Feretrio debere suspendi, quod iam Romulus fecerat; secunda Marti, quod Cossus fecit; tertia Quirino, quod fecit Marcellus. Quirinus autem est Mars, qui praeest paci et intra civitatem colitur: nam belli Mars extra civitatem templum habuit. ergo aut 'suspendet patri', id est Iovi: aut 'suspendet patri Quirino'. varie de hoc loco tractant commentatores, Numae legis inmemores, cuius facit mentionem et Livius.
Servius HOME

bav1646.299 bnf7959.179 bnf7960.137 bnf7962.73 bnf10307.359 csg861.160 med221.257 ubk206.224 uldBPL52.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik