monumenta.ch > Servius > 845
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 844 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 845

1 lm|quo fessum rapitis fabilm cur me, o Fabii, fessum ad vestram trahitis narrationem? aut certe 'fessum' tristem - ut 'ter fessus valle resedit' - scilicet propter eorum mortem: nam trecenti sex fuerunt de una familia. qui cum coniurati cum servis et clientibus suis contra Veientes dimicarent, insidiis apud Cremeram fluvium interempti sunt. unus tantum superfuit, Fabius Maximus, qui propter teneram adhuc pueritiam in civitate remanserat. hic postea cum Hannibalis impetum ferre non posset, mora eum elusit - nam oportuna loca praeoccupans a vastatione Italiae compescuit - et ad Campaniam traxit, ubi deliciis eius virtus obtorpuit. ille est, de quo ait Ennius 'unus qui nobis cunctando restituit rem'. sciens enim Vergilius quasi pro exemplo hunc versum posuit.
2 lmlle]|lm notandum est de secunda persona dictum.
Servius HOME

bav1646.299 bnf7959.179 bnf7960.137 bnf7962.73 bnf10307.359 csg861.159 med221.257 ubk206.224 uldBPL52.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik