monumenta.ch > Servius > 830
    >>> Versus 831

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 830

1 lm|aggeribus socer alpinis|lm a munimentis Alpium; haec enim Italiae murorum exhibent vicem. 'socer' vero, quia Pompeius habuit Iuliam, filiam Caesaris, quae in partu periit. unde etiam isti facile inter se dimicare potuerunt.
2 lm|atque arce monoeclm de Liguria, ubi est portus Monoeci Herculis. dictus autem Monoecus vel quod pulsis omnibus illic solus habitavit, vel quod in eius templo numquam aliquis deorum simul colitur, sicut in Iovis Minerva et Iuno, in Veneris Cupido.
Servius HOME

bav1646.298 bnf7959.178 bnf7960.137 bnf7962.73 bnf10307.358 csg861.156 med221.256 ubk206.224 uldBPL52.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik