monumenta.ch > Servius > 825
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 824 <<<     >>> Versus 826

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 825

1 lm|referentem signa camillum|lm Brenno duce Galli apud Alliam fluvium deletis legionibus everterunt urbem Romam absque Capitolio, pro quo inmensam pecuniam acceperunt. tunc Camillus absens dictator est factus, cum diu esset apud Ardeam in exilio propter Veientanam praedam non aequo iure divisam, et Gallos iam abeuntes secutus est: quibus interemptis aurum omne recepit et signa. quod cum illic appendisset, civitati nomen dedit: nam Pisaurum dicitur, quod illic aurum pensatum est. post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est.
Servius HOME

bav1646.298 bnf7959.178 bnf7960.137 bnf7962.73 bnf10307.358 csg861.155 med221.256 ubk206.224 uldBPL52.57