monumenta.ch > Servius > 824
    >>> Versus 825

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 824

1 lm|quin decios|lm quin immo Decios respice. hi duo fuerunt, qui Mures dicti sunt, pater et filius. horum alter se bello Gallico, alter Samnitico vovit pro republica, cum Terra et Manes universum bello vellent exercitum perdere.
2 lm|drusosque procul|lm et hi duo fuerunt. horum prior vicit Hasdrubalem, alter est filius Liviae, uxoris Augusti.
3 lm|saevumque securi aspice torquatum|lm hic Gallum quendam in ponte Anienis singulari certamine superavit et eius sibi torquem inposuit, unde nomen accepit. hic ad urbem pergens, praecepit filio, ut tantum castra tueretur. ille provocatus ab hostibus, nacta occasione, victoriam consecutus est. reversus postea pater laudavit fortunam populi Romani, sed filium, ut dicit Livius, fustuario supplicio necavit. ergo 'saevum securi' saevum iure occidendi, non ferri genere: nam securi non animadvertit in filium.
Servius HOME

bav1646.298 bnf7959.178 bnf7960.137 bnf7962.73 bnf10307.358 csg861.154 med221.256 ubk206.224 uldBPL52.56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik