1 | lm|ultoris bruti fascesque videre receptos|lm vis videre etiam ultoris Bruti fasces receptos? historia autem hoc habet. Tarquinius ob multa quidem superbus est dictus, praecipue tamen propter hanc causam. mandavit aliquando cuidam satelliti ut cuiusdam oppidi omnes principes interimeret. profectus ille grandem multitudinem repperit. quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret. huius filius vitiavit nobilissimam matronam Lucretiam, quod illa dolens se interemit. tunc eius avunculus Brutus, rapto ex eius corpore gladio, processit ad populum et de hac re contionatus est. quo facto omnibus placuit ne reciperetur rex, qui tunc Ardeam expugnabat. propter quod se Tarquinius cum liberis ad Porsennam regem Tusciae contulit et bellum gessit gravissimum contra populum Romanum. tunc duo creati sunt consules, Brutus et Tricipitinus, pater Lucretiae, qui et Tarquinius dicebatur: ob quod solum est urbe depulsus, et in eius locum subrogatus est Valerius Publicola, quo mortuo item alter est factus, et alter similiter. quod cernens taediosum esse Vergilius Brutum solum posuit, qui annum solus implevit. sed Bruti filii amici erant filiis Tarquinii: cum quibus cum inissent consilium, ut eos per noctem intromitterent, proditi sunt a servo Vindicio et a patre interempti. ideo ergo 'ultoris', scilicet libertatis publicae et Lucretiae pudoris. |