1 | lm|quis procul ille autem|lm nunc redit ad Romanos reges, qui septem fuerunt: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, Tarquinius Superbus. mira autem utitur phantasia, ut quasi ostendat se non agnoscere eum, qui de gente Romana non fuerat. Romulo enim mortuo cum uno anno senatus per quinque dierum interregnum regnasset per decurias, taediosum visum est omnibus et quaesitus est rex. sed cum in urbe nullus idoneus esset inventus, orta est bona Pompilii fama, quod esset apud Cures, civitatem Sabinorum. rogatus itaque per legatos accepit imperium. qui ferociam populi a bellis ad sacra contulit: unde etiam Numa dictus est ἀπὸ τῶν νόμων, ab inventione et constitutione legis, nam proprium nomen Pompilius habuit. hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta': item propter sacerdotium 'ramis insignis olivae'. |