monumenta.ch > Servius > 795
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 794 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 795

1 lmacet extra sidera tellus|lm nulla terra est, quae non subiaceat sideribus: unde perite addidit 'extra anni solisque vias', ut ostenderet XII. signa, in quibus est circulus solis. significat autem Maurorum Aethiopiam, ubi est Atlas: de qua Lucanus Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri (Lucan. 3,253).
Servius HOME

bav1646.297 bnf7959.177 bnf7960.136 bnf7962.72 bnf10307.357 csg861.150 med221.255 ubk206.222 uldBPL52.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik