monumenta.ch > Servius > 779
    >>> Versus 780

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 779

1 lm|viden|lm 'den' naturaliter longa est, brevem tamen eam posuit, secutus Ennium: et adeo eius est inmutata natura, ut iam ubique brevis inveniatur.
2 lm|geminae stant vertice cristae|lm omnino in omnibus hoc egit Romulus, ut cum fratre regnare videretur, ne se reum parricidii iudicaret: unde omnia duplicia habuit, quasi cum fratre communia. etenim ad captanda auguria montem Palatinum Romulus tenuit, Aventinum Remus. qui prior sex vultures vidit, post Romulus duodecim. et cum ille tempore, ille numero de condenda urbe certarent, orta contentione de urbis nomine inter exercitum, a Romuli militibus Remus occisus est. fabulosum enim est quod a fratre propter muros dicitur interemptus.
Servius HOME

bav1646.296 bnf7959.177 bnf7960.136 bnf7962.72 bnf10307.356 csg861.146 med221.254 ubk206.221 uldBPL52.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik