monumenta.ch > Servius > 777
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 776 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 777

1 lm|quin et avo comitem sese mavortius addet romulus|lm Amulius et Numitor fratres fuerunt. sed Numitorem regno Amulius pepulit et Iliam, eius filiam, sacerdotem Vestae fecit. de hac et Marte nati sunt Remus et Romulus. qui cum adolevissent, occiso Amulio avum Numitorem in regna revocaverunt et cum eo uno anno regnaverunt. postea propter angustias imperii Romam captatis auguriis condiderunt. ergo 'avo se addet comitem' aut avito se iunget imperio, aut certe, secundum Ennium, referetur inter deos cum Aenea: dicit namque Iliam fuisse filiam Aeneae. quod si est, Aeneas avus est Romuli. unde etiam addidit 'Assaraci quem sanguinis': nam hoc epitheton non sine causa est introductum, quod est proprium Aeneae; nam Assaracus pater est Capyos, Capys Anchisae, Anchises Aeneae.
Servius HOME

bav1646.296 bnf7959.177 bnf7960.135 bnf7962.72 bnf10307.356 csg861.146 med221.254 ubk206.220 uldBPL52.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik