1 | lm|castrumque inulm una est in Italia civitas, quae castrum novum dicitur: de hac autem ait 'castrum Inui', id est Panos, qui illic colitur. Inuus autem latine appellatur, Graece Πάν: item Ἐφιάλτης Graece, latine Incubo: idem Faunus, idem Fatuus, Fatuclus. dicitur autem Inuus ab ineundo passim cum omnibus animalibus, unde et Incubo dicitur. 'castrum' autem civitas est; nam castra numero plurali dicimus, licet legerimus in Plauto 'castrum Poenorum': quod etiam diminutio ostendit; nam 'castellum' dicimus. |