1 | lm|civili tempora quercu|lm 'civica' debuit dicere, sed mutavit, ut e contra Horatius 'motum ex Metello consule civicum', pro 'civilem'. querceam autem coronam accipiebant qui in bello civem liberassent, ideo quia ante causa vitae in hac arbore hominibus fuit, qui glandibus vescebantur. aliae enim erant murales, aliae agonales, id est lemniscatae. muralis dabatur ei qui prior murum ascendisset. |