1 | lm|silvius Albanum nomen|lm quia omnes Silvii dicti sunt. |
2 | lm|tua postuma proles|lm postumus est post humationem parentis creatus. per hoc autem Aenean cito ostendit esse periturum, et statim infert consolationem dicens 'quem tibi longaevo', id est deo: aevum enim proprie aeternitas est, quae non nisi in deos venit: Ennius 'Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum degit'. male autem vindicavit usus, per quem dixit 'longaevosque senes'. |