monumenta.ch > Servius > 760
   

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 760

1 lmlle vides pura iuvenis qui nititur hasta|lm Aeneas, ut Cato dicit, simul ac venit ad Italiam, Laviniam accepit uxorem. propter quod Turnus iratus, tam in Latinum, quam in Aenean bella suscepit a Mezentio impetratis auxiliis: quod et ipse ostendit dicens 'se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque'. sed, ut supra diximus, primo bello periit Latinus, secundo pariter Turnus et Aeneas, postea Mezentium interemit Ascanius et Laurolavinium tenuit. cuius Lavinia timens insidias, gravida confugit ad silvas et latuit in casa pastoris Tyrrhi: ad quod adludens ait 'Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta': et illic enixa est Silvium. sed cum Ascanius flagraret invidia, evocavit novercam et ei concessit Laurolavinium, sibi vero Albam constituit. qui quoniam sine liberis periit, Silvio, qui et ipse Ascanius dictus est, suum reliquit imperium: unde apud Livium est error, qui Ascanius Albam condiderit. postea Albani omnes reges Silvii dicti sunt ab huius nomine, sicut hodieque Romani imperatores Augusti vocantur, Aegyptii Ptolomaei, Persae Arsacidae, Latini Murrani, ut 'Murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos'.
2 lm|pura iuvenis qui nititur hasta|lm id est sine ferro: nam hoc fuit praemium apud maiores eius qui tunc primum vicisset in proelio, sicut ait Varro in libris de gente populi Romani.
Servius HOME

bav1646.295 bnf7959.176 bnf7960.135 bnf7962.71 bnf10307.355 csg861.141 med221.253 ubk206.219 uldBPL52.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik