monumenta.ch > Servius > 752
    >>> Versus 753

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 752

1 lm|dixerat Anchises|lm ante dicta de reversione animarum probatio huc tetendit, ut celebret Romanos et praecipue Augustum: nam qui bene considerant, inveniunt omnem Romanam historiam ab Aeneae adventu usque ad sua tempora summatim celebrasse Vergilium. quod ideo latet, quia confusus est ordo: nam eversio Ilii et Aeneae errores, adventus bellumque manifesta sunt: Albanos reges, Romanos etiam consulesque, Brutum, Catonem, Caesarem, Augustum et multa ad historiam pertinentia hic indicat locus, cetera, quae hic intermissa sunt, in ἀσπιδοποιΐα commemorat. unde etiam in antiquis invenimus, opus hoc appellatum esse non Aeneidem, sed gesta populi Romani: quod ideo mutatum est, quia nomen non a parte, sed a toto debet dari.
Servius HOME

bav1646.295 bnf7959.176 bnf7960.135 bnf7962.71 bnf10307.355 csg861.140 med221.253 ubk206.219 uldBPL52.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik