1 | lm|quisque suos patimur manes|lm supplicia quae sunt apud manes, ut si quis dicat 'iudicium patimur' et significet ea quae in iudicio continentur. est et aliud verius. nam cum nascimur, duos genios sortimur: unus est qui hortatur ad bona, alter qui depravat ad mala. quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in meliorem vitam, aut condemnamur in deteriorem; per quos aut vacationem meremur, aut reditum in corpora. ergo 'manes' genios dicit, quos cum vita sortimur. |
2 | lm|exinde|lm una pars orationis est, et tertia a fine accentum habet, licet paenultima longa sit: quod ideo factum est, ut ostenderetur una pars esse orationis, ne praepositio iungeretur adverbio, quod vitiosum esse non dubium est. |