1 | lm|aliae panduntur inanes suspensae ad ventos|lm loquitur quidem poetice de purgatione animarum, tangit tamen quod et philosophi dicunt. nam triplex est omnis purgatio. aut enim in terra purgantur quae nimis oppressae sordibus fuerint, deditae scilicet corporalibus blandimentis, id est transeunt in corpora terrena: et hae igni dicuntur purgari; ignis enim ex terra est quo exuruntur omnia, nam caelestis nihil perurit: aut in aqua, id est transeunt in corpora marina, si paulo melius vixerint: aut certe in aere, transeundo scilicet in aeria corpora, si satis bene vixerint. quod in Statio legimus, ubi de auguriis tractat. unde etiam in sacris omnibus tres sunt istae purgationes: nam aut taeda purgant et sulphure, aut aqua abluunt, aut aere ventilant, quod erat in sacris Liberi: hoc est enim 'tibique oscilla ex alta suspendunt mollia pinu'; nam genus erat purgationis. et in ipsis purgationibus bonum meritorum secutus est ordinem, ut ante aeriam, inde aquae, post ignis diceret purgationem. |