1 | lm|non tamen omne malum|lm cedit, sed non omne; nam remanet quod ut purgetur necesse est. inde est quod dicit 'eadem sequitur tellure repostos'. bene autem 'miseris', quae etiam post corpus habeant corporis sordes: unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'. |