monumenta.ch > Servius > 727
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 726 <<<     >>> Versus 728

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 727

1 lm|mens agitat molem|lm magnitudinem mundi mens agitat. et si, ut Cicero dicit in Tusculanis, aeternum est quicquid in aeterno motu est, sine dubio etiam animus aeternus est: semper enim in motu est, adeo ut ne nobis quidem quiescentibus conquiescat.
2 lm|magno se corpore miscet|lm aut antiptosis est pro 'corpori', ut 'haeret pede pes densusque viro vir': quod potius credendum est: aut certe secundum eos locutus est, qui dicunt deum corporalem esse et eum ita definiunt πῦρ νοερὸν, id est ignem sensualem. quod si verum est, corpus est, nec per antiptosin dixit, sed per definitionem 'magno corpore', id est non communi.
Servius HOME

bav1646.293 bnf7959.175 bnf7960.134 bnf7962.71 bnf10307.353 csg861.134 med221.252 ubk206.216 uldBPL52.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik