1 | lm|lucentemque globum lunae|lm ideo usus est participio, ut ostendat eam suum lumen non habere: nam 'lucens' est quod aliunde inluminatur, 'lucibile' quod per se lucet, ut 'patulum' quod semper patet, 'patens' quod et aperitur et clauditur, ut oculi, os. 'globum' autem ideo, quia dicitur luna σφαιροειδὴς esse. |
2 | lm|titaniaque astra|lm aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus. |