monumenta.ch > Servius > 714
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 713 <<<     >>> Versus 715

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 714

1 lm|lethaei ad fluminis undam|lm si anima aeterna est et summi spiritus pars, qua ratione in corpore non totum videt, nec est tantae prudentiae tantaeque vivacitatis, ut omnia possit agnoscere? quia cum coeperit in corpus descendere, potat stultitiam et oblivionem, unde non potest implere vim numinis sui post naturae suae oblivionem. obliviscitur autem secundum poetas praeteritorum, secundum philosophos futuri: unde medium tenuit dicendo 'oblivia'. docent autem philosophi, anima descendens quid per singulos circulos perdat: unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium: quae res faciunt perturbationem animabus, ne possint uti vigore suo et viribus propriis.
Servius HOME

bav1646.291 bnf7959.174 bnf7960.133 bnf7962.70 bnf10307.352 csg861.127 med221.250 ubk206.214 uldBPL52.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik