monumenta.ch > Servius > 705
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 704 <<<     >>> Versus 706

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 705

1 lm|domos placidas|lm campos Elysios.
2 lm|praenatat|lm praeterfluit. et contrarie dictum est: nam non natant aquae, sed nos in ipsis natamus. Ennium igitur secutus est, qui ait 'fluctusque natantes'. sane de hoc fluvio quaeritur a prudentioribus, utrum de illis novem sit, qui ambiunt inferos, an praeter novem. et datur intellegi quod ab illis novem, qui ambiunt inferos, separatus sit: namque volunt eum esse imaginem senectutis. nam animae nostrae vigent et alacres sunt et plenae memoria a pueritia usque ad virentem senectam, postea in nimia senectute omnis memoria labitur: qua lapsa mors intervenit, et animae in aliud corpus revertuntur. unde fingunt poetae animas Lethaeo hausto in corpus redire. ergo Lethaeus est oblivio, morti semper vicina.
Servius HOME

bav1646.291 bnf7959.174 bnf7960.133 bnf7962.70 bnf10307.352 csg861.126 med221.250 ubk206.214 uldBPL52.50