1 | lm|quae regio Anchisen, quis habet locus??|lm bene et generalitatem requirit et speciem, quo possit facilius invenire: nam locus in regione est. |
2 | lmllius ergo|lm propter illum, vel causa illius. 'ergo' autem coniunctio fuit, sed per accentus mutationem in adverbium transiit: et est sola particula, quae habet in fine circumflexum. multi male putant nomen esse indeclinabile, et dicunt positum esse pro 'causa'. 'causa' autem nomen est, quod ponitur pro 'ratione': qui casus declinatione caret. |