monumenta.ch > Servius > 660
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 659 <<<     >>> Versus 661

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 660

1 lm|hic manus ob patriam pugnando vulnera passlm 'manus', id est multitudo eorum qui ob patriam passi sunt vulnera: et est figurate dictum. sane animadvertendum illud quod ait Horatius in arte poetica 'et simul et iucunda et idonea dicere vitae': nullam enim maiores nostri artem esse voluerunt, quae non aliquid reipublicae commodaret. unde Vergilius hoc per transitum facit: nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.
Servius HOME

bav1646.289 bnf7959.173 bnf7960.132 bnf7962.69 bnf10307.350 csg861.118 med221.248 ubk206.212 uldBPL52.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik