1 | lm|hic genus antiquum|lm quod non omnes viros fortes in Elysio visos esse commemorat, haec ratio est, quia isti divinos meruerunt honores: quod Tydeo vel his, quos supra memoravit, non contigit. nam ideo 'antiquum' addidit, quasi et illis Elysii contingerent campi, si eis annorum non derogata esset vetustas. |