monumenta.ch > Servius > 645
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 644 <<<     >>> Versus 646

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 645

1 lm|nec non threicius longa cum veste sacerdos|lm Orpheus Calliopes musae et Oeagri fluminis filius fuit, qui primus orgia instituit, primus etiam deprehendit harmoniam, id est circulorum mundanorum sonum, quos novem esse novimus. e quibus summus, quem anastron dicunt, sono caret, item ultimus, qui terrenus est. reliqui septem sunt, quorum sonum deprehendit Orpheus, unde uti septem fingitur chordis. 'longam' autem 'vestem' aut citharoedi habitum dicit, aut longam barbam: nam e contrario inberbes 'investes' vocamus. 'sacerdos' autem, quia et theologus fuit et orgia primus instituit. ipse etiam homines e feris et duris composuit: unde dicitur arbores et saxa movisse, ut diximus supra.
Servius HOME

bav1646.288 bnf7959.172 bnf7960.131 bnf7962.68 bnf10307.349 csg861.114 med221.247 ubk206.210 uldBPL52.48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik