monumenta.ch > Servius > 618
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 617 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 618

1 lm|phlegyasque miserrimus omnes admonet|lm si 'Phlegyas' nominativus est singularis, hoc dicit, Phlegyas omnes admonet apud inferos poenas ferentes: si autem 'Phlegyas' accusativus pluralis est, Theseum omnes Phlegyas admonentem debemus accipere. hi namque secundum Euphorionem populi insulani fuerunt, satis in deos impii et sacrilegi: unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit. Phlegyas autem, Ixionis pater, habuit Coronidem filiam, quam Apollo vitiavit, unde suscepit Aesculapium. quod pater dolens, incendit Apollinis templum et eius sagittis est ad inferos trusus: Statius 'Phlegyam subter cava saxa iacentem aeterno premit accubitu'.
Servius HOME

bav1646.288 bnf7959.172 bnf7960.131 bnf7962.68 bnf10307.348 csg861.111 med221.246 ubk206.210 uldBPL52.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik