monumenta.ch > Servius > 617
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 616 <<<     >>> Versus 618

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 617

1 lm|aeternumque sedebit infelix theseus|lm contra opinionem, nam fertur ab Hercule esse liberatus: quo tempore eum ita abstraxit, ut illic corporis eius relinqueret partem. frequenter enim variant fabulas poetae: Hippolytum Vergilius liberatum ab inferis dicit, Horatius contra 'neque enim Diana pudicum liberat Hippolytum'.
Servius HOME

bav1646.287 bnf7959.172 bnf7960.131 bnf7962.68 bnf10307.348 csg861.111 med221.246 ubk206.209 uldBPL52.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik