monumenta.ch > Servius > 258 > 612
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 611 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 6, Versus 612

1 lm|ob adulterium caeslm si 'occisi', Aegisthum significat, Thyestae filium: si re vera 'caesi', Sallustium, quem Milo deprehensum sub servi habitu verberavit in adulterio suae uxoris, filiae Sullae.
2 lm|quique arma secuti impia nec veriti dominorum fal-|lm
3 lm|lere dextras|lm hoc loco videtur blandiri Augusto, quia contra Caesarem, patrem eius, multi quibus ignovit, arma susceperant: est namque eius dictum, dare quidem se veniam Pompeianis, sed ab ipsis quandoque esse periturum: ut 'arma impia' civilia dixerit bella, quae moverunt Pompeiani contra acceptae veniae fidem. sed non procedit. nam si 'arma impia' dixit bellum civile, tangit et Augustum et Caesarem, qui et ipsi civilia bella tractarunt. item si culpat eos qui contra fidem datae veniae dimicaverunt, tangit Augustum: nam transierunt ad eum ab Antonio duo milia equitum, per quos est victoriam consecutus: Horatius 'ad hunc frementes verterunt bis mille equos Galli canentes Caesarem'. fecit praeterea iniuriam Augusto vel Caesari si eos 'dominos' dixit, quod apud maiores invidiosum fuit: nam 'patres patriae' dicebantur, non 'domini': Iuvenalis 'Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit'. melius ergo est ut bellum a Sexto Pompeio, Pompei filio, in Siculo freto gestum accipiamus. nam occiso patre Siciliam tenuit et collectis inde servitiis vastavit sex annis ultro citroque Siciliam, postea victus est ab Augusto et Agrippa: Horatius 'minatus urbi vincla, quae detraxerat servis amicus perfidis'. et hoc sensu tam 'arma impia', quam 'dominorum' congruit commemoratio.
Servius HOME

bav1646.287 bnf7959.171 bnf7960.131 bnf7962.68 bnf10307.348 csg861.109 med221.246 ubk206.209 uldBPL52.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik